1135 Würzburg

Inhalt:

Testament des Wolvold von Heidingsfeld.

Wolvold von Heidingsfeld schenkt zu den Füssen der Apostel Petrus und Paulus und des heil. Stephanus einen Weingarten am Gauchsberge (heute Geisberg genannt, in der Markung Heidingsfeld) mit der Abrede, dass er und nach ihm sein Bruder Ruthard für den Besitz einen Zins zu zahlen hat.

Wortlaut:

TESTAMENTVM WOLVOLDI DE HEITTINGESFELT.

Memoria fidelium in fide Christi persistentium tam presentium quam subsequentium noverit, qualiter ego Woluold timens future dei discussionis iudicium quandam vineam apud Gochesberg iacentem ad pedes apostolorum Petri et Pauli et sancti Stephani delegaverim pro impetranda delictorum meorum venia eo pactionis iure firmato, ut, quamdiu corporalibus istius indumentis vestiar, annuatim dimidiam urnam vini in festo sancti Martini fratribus illic deo militantibus inpendam, me vero huius carnis onere deposito fratri meo Ruthardo cedat iure hereditario, ita tamen, si memoratam oblationem impendere non distulerit; quod si semel neglexerit sive pro ignorantia sive temeritate aliqua, fratres illic degentes eandem vineam absque omni contradictionis impedimento possideant. Facta est hec traditio anno domini 1) MCXXXV.

1) Im Rotulus A. D.

Quelle:

Urkundenbuch der Benediktiner-Abtei St. Stephan in Würzburg von Franz Joseph BENDEL 1912,

Seite 112, Nr. 106

Original:

Würzburger Urkunden Nr. 6658, Rotulus II, Nr. 13