31.01.1180 Würzburg
Inhalt:

Wortlaut:
Anno 1180. circ. 31. Januarii Wirceburg.
Fridericus I. B. imperator ad petitionem Berthae Kitzingensis coenobii Abbatissae, sententiam Reginhardi Wirceburgensis episcopi, in causa monialium Kitzingensium contra possessores agrorum curtis earum in pago Heitingesfelt latam, approbat et confirmat: ut coloni illi determinatam vini quantitatem eidem ecclesiae annuatim persolvant.
(Chrismon.) In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Fredericus diuina fauente clementia Rornanorum Imperator Avgustus. Si rationabiles fidelium Petitiones quae nobis pro suis necessitatibus innotuerint. ad effectum perducimus. diuos Imperatores et excellentem regum priorum consuetudinem imitamur et exercemus. et ex eo statum Regni nostri. de die in diem. ad laudem et gloriam proficere confidimus. Quia ergo Piis ut decet celsitudinem nostram Uotis delectamur. et rationabiliter instituta libenter amplectimur. omnium fidelium dei et Imperii nostri. Praesentium videlicet ac futurorum piae deuotioni patere uolomus. qualiter generali curia Wirciburc celebrata. in qua cum imperii nostri Principibus. de discordia inter nos et nepotem nostrum Heinricum tunc ducem Saxoniae nuper orta tractauimus. uenerabilis Kitzingensis cenobii abbatissa uocabulo Bertha. eiusdem nominis tercia. in Pago Heitingesfelt nostris se obtutibus praesentauit. et sub nostrae immunitatis tuitione cenobium cui praesidet constitutum esse commemorans. ut pro diuini cultus amore et animae nostrae remedio. causam monasterii Kitzingensis. a venerabili wirciburgensium episcopo uentilatam. rationabiliter terminatam. sed irrationabili quorumdam hominum conamine reuocatam. denuo audire. nostraeque maiestatis censura examinare. ac diffinire dignaremur. nostram excellentiam humiliter implorauit. Erat autem eiusdem causae talis allegatio. Largitione fidelium quorum deus corda tetigerat. longa retro antiquitate ad se deductam curtim quandam. Kitzingensis aecclesia in praescripto pago cum omni jure possederat. Uerum homines ad praedictum caenobium antiquissima conditionis linea pertinentes. tum per incuriam et negligentiam prouisorum eiusdem aecclesiae. tum per surreptionem seruilis auariciae seu perfidiae. agros eiusdem curtis quos annua statuti census pensione reddendos acceperant. paulatim distraxerunt. et quasi haereditariae possessionis jure ad se transmissos. eis qui subter notati sunt hominibus. cauteriato conscientiae suae foro utentes. uendiderunt. Tandem post longam et illicitam rerum ipsarum detentionem. perfidiae huius dolum. quibusdam conterminis. et quibus res innotuerat uicinis. inspirante deo detegentibus. utraque pars. uenditorum videlicet et emptorum. a praefata abatisa (abbatissa). coram honorabili antistite wirceburgensi Reginhardo. in jus publicum trahitur. facile. utpote de manifestis quae excusatione non indigent. dolum malum perpetrasse conuincitur. Judiciaria igitur censurae dictantis sententia ecclesia iniuste uendita recepit. suoque juri obligauit. Cum interim abbatissa. sano ut videbatur usa consilio. et ne aliqua in posterum oriretur contentionis occasio. pia sollicitudine volens praecauere. praesignta bona. praenotatis eorumdem bonorum emptoribus. haereditaria successione deinceps tenenda. hac pactione locauit. et concessit. ut annuatim de ipsis frugibus. in usum ancillarum dei. deo et gloriosae genitrici eius in praedicto loco famulantivm. duas boni vini carratas. una tantum urna minus persoluant. reliqua uero. libere et quiete possideant. Placuit insuper nomina ipsorum. et quantum quisque debeat. pro maiori cautela distingere. Nomina autem eorum haec sunt. Cunrat beheim. III. urnas vini. wolmunt hasenschart. IIII. Meginher frater Goteboldi. II. Wicnant pfusel. III. Heribern. IIII. Burkart Kargehalz. III. Heribort niderhouin. III. Heinrich Kempho unam. Hii ergo dum statutae pensionis debitum paucis annis reddidissent. poenitudine quadam ducti resilierunt. et qui praefixus erat census dum minime solueretur. nobis ut praedictum est in pago Heitingesfelt commorantibus. abbatissam coram nobis in querimoniam uenire compulerunt. Uerum nos discussa plenius utriusque partis causa. et agnita ueritate. indefessa quoque precum instantia. tam abatissae (abbatissae). quam spectabilium qui aderant liberorum ac ministerialium petitione deuicti. res prius ab episcopo recte et precise definitas approbamus. priora quoque. utpote rationi consentanea quassare nec ualentes nec uolentes. ut praefati homines cum sua posteritate transactioni stent. et quantitatem praescripti vini indubitanter Kitzingensi aecclesiae persoluant. imperiali sanctione decernimus. et ne a quoquam hominum temerario ausu violetur. haec auctoritatis nostrae Pagina. immo uerius credatur. et stabilis omni aeuo. diligentius obseruetur. ipsam conscribi. signo nostro insigniri. et Sigilli nostri impressione communiri praecepimus. adhibitis insuper huius confirmationis idoneis testibus.
Perseus maior decanus. Adelbertus custos. Gotefridus cantor. Liberi homines. Ludewicus comes de Ovtingen. Gerhardus et Bertholdus comites de Vraha. Adelbertvs aduocatus. Cunradus de bockesberc. Rupbertvs de Kastele. Adelbertvs de Arnstein. Cunrat de Wighartesheim. Arnolt de rotenburc. Ministeriales. Eggehart comes. Botho. Herolt in foro. Heinrich et Heinrich. tribuni. Kadeloch. Billunc. Sigefrid. Sigibert. de Heitingesfelt. et alii Plures.
Signum Domni Frederici Romanorum Imperatoris Invictissimi.
L. S.
Ego Gotefridus cancellarius vice christiani Maguntini Archiepiscopi. et totius Germaniae Archicancellarii. Recognoui et ss.
Acta sunt haec anno dominicae Incarnationis. Millesimo centesimo LXXX. Indictione. XIII. Regnante domno Frederico. Romanorum imperatore gloriosissimo. Anno Regni eius.XX.VIII. Imperii uero. XXVI.
Data Wirceburc. in Pago Heitingesfelt.
a) Sigillum impressum in parte inferiori nonnihil Iaesum, totam imaginem imperatoris et integram fere inseriptionem adhuc exhibet.
b) Monogramma imperatoris omissum est, quamvis annunciatum sit et spatium illi haud defuerit.
c) Indictio toto anno et annus regni currens usque ad quintam diem mensis Martii, annus autem imperii nonnisi a die 18. Junii indicato Christi anno 1180 conveniunt. Verumtamen cum curia Wirceburgensis in ipso instrumento memorata iam mense Januario eiusdem anni celebrata fuerit, extentque alia ejusdem imperatoris diplomata Wirceburgi intra 25. et 31. Januar. data, merito etiam hocce instrumentum ad hoc ipsum temporis intervallum refertur, ita ut, quod saepe fieri solebat, annus imperii sex circiter mensibus sit anticipatus.
d) Locus Heitingesfelt, nunc oppidum, communiter dictum Heydingsfeld, tribus horae unius quadrantibus a Wirceburg distans, ab urbe ipsa, saltem in hoc instrumento, non discernebatur, quod datum dicitur Wirceburc in pago Heitingesfelt.
e) Ineditum , quamvis ab Ussermann in Historia episcopatus Wirceburgensis pag. 448. memoratum et extractum, qui ex quodam inventario Plassenburgico. se ea, quae affert, desumsisse affirmat.
Quelle:
Monumenta Boica, Band 29/1, Seite 434, Nr. CCCCCXXXIV (534)